라틴어 문장 검색

isto enim modo dicere licebit Iovem semper barbatum, Apollinem semper inberbem, caesios oculos Minervae, caeruleos esse Neptuni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 83:2)
nihil venustius quam illa tua pegmata, postquam mi sillybis libros inlustrarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 8 4:3)
Is forte ludis (non satis memini quibus) Dum pegma rapitur, concidit casu gravi Nec opinans, et sinistram fregit tibiam, Duas cum dextras maluisset perdere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.3)
"tabulis superne strata texunt pulpita rimosa rari pegmatis conpagibus, scindunt subinde vel terebrant aream crebroque lignum perforant acumine, pateat minutis ut frequens hiatibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1425)
"uterque sexus sanctitati displicet, medium retentat inter alternum genus, mas esse cessat ille, nec fit femina, felix deorum mater inberbes sibi parat ministros levibus 1 novaculis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1440)
inberbis iuvenis, tandem custode remoto, gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, cereus in vitium flecti, monitoribus asper, utilium tardus provisor, prodigus aeris, sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:4)
vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt, vel quia turpe putant parere minoribus, et quae imberbes didicere senes perdenda fateri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 127)
His adnumeres licet machinatores, qui pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite in sublime crescentia et alias ex inopinato varietates aut dehiscentibus, quae cohaerebant, aut bis, quae distabant, sua sponte coeuntibus aut his, quae eminebant, paulatim in se residentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION